Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXX. Non debet episcopus aliquid a monasterio exigerepreter conditiones, quas dedicationis tempore constituit.

Eleutherius frater et coepiscopus noster queritur, quod
mater eius in casa, que Castellum dicitur, oratorium construxisset
ac dedicauerit, et in eodem loco monachos
constituerit, ex quibus unus est presbiter. Hoc autem tempore
dedicationis inter episcopum Cardelum (cuius ipsa
diocesis est) et matrem suam asserit conuenisse, ut quicquid
dedicationis uel natalis martirum die, quorum in
eodem monasterio reliquiae sunt, per fidelium oblationes
intrauerit, medietatem quidem habeat ipsum monasterium,
medietas autem episcopo offeratur. Contra quam
conuentionem Marium presbiterum (siue sciente siue nesciente
episcopo) monachis ipsis, uel presbitero, qui ex eis
est, uim dicitur intulisse, et frequenter molestias generare,
ita ut memoratum presbiterum prope ceciderit, et
missas eum facere nullo modo permittat, dicens, ut quasi
pensionis nomine aliquid statuere debeat. Hec igitur omnia
diligenter te examinare iubemus, et, si apud te euidenti ratione
constiterit, quia tempore, quo dedicatum est ipsum
monasterium, conditiones superius positae conuenerint, seruari
eas ex nostra auctoritate precipimus, nec aliquid
amplius exinde ab aliquo exigatur. Sin uero nil tale constiterit,
mediante te quid ipsi episcopo nomine eulogiae
offerri debeat inter ipsos monachos, et presbiterum
uolumus diffiniri, saluo tamen eo, ut presbiter Gaudentius,
qui etiam monachus est, missas in monasterio suo sicut consueuit
facere a nullo ulterius debeat prohiberi.

< Dokument zurück | | Dokument vor >