C. XXIX. Frequenter episcopi monasteria uisitent, et que corrigenda sunt corrigant.
Item ex Concilio Aurelianensi.Non semel, sed sepius in anno episcopi uisitent monasteria
monachorum, et si quid corrigendum fuerit,
corrigatur.
XII. Pars. Gratian. Pro talibus, qui animarum curam
non habentes, bona tamen monasteriorum in suos usus conuertere
cupiebant, statutum est, ut monasteria cum suis rebus penitus sint
libera a potestate et dominio episcoporum. Quod autem nullis
canonicis iuribus dicuntur monasteria esse subiecta, non ita intelligendum
est, quin ipsi episcopo aliquid nomine eulogiae, uel in
die dedicationis, uel in natali sanctorum, quorum nomine ipsum
monasterium dedicatum est, debeat offerri.
Unde Pelagius Papa ait: