Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. De eodem.

Perniciosam et detestabilem quarumdam consuetudinem
mulierum (que licet neque secundum regulam B. Benedicti,
neque Basilii, aut Augustini uiuant, sanctimoniales tamen
uulgo censeri desiderant) aboleri decreuimus. Cum
enim, iuxta regulam degentes in cenobiis, tam in ecclesia
quam in refectorio atque dormitorio communiter esse debeant,
propria sibi edificant receptacula et priuata domicilia, in
quibus sub hospitalitatis uelamine passim hospites
minus religiosos contra sacros et bonos mores suscipere
nullatenus erubescunt. Quia ergo omnis, qui male
agit, odit lucem, ac per hoc ipsae absconditae in iustorum
tabernaculo opinantur se posse latere oculos iudicis cuncta
conspicientis, hoc tam inhonestum detestandumque
flagicium ne ulterius fiat omnibus modis prohibemus, et
sub pena anathematis interdicimus. §. 1. Simili modo prohibemus,
ne sanctimoniales simul cum canonicis et
monachis in ecclesia in uno choro conueniant ad psallendum.
X. Pars. Gratian. Item sunt alii, quos episcopo pregrauantes
salutem ipsarum animarum negligunt, quibuslibet occasionibus
bona monasteriorum distrahere cupiunt. Tales erant quidam
clerici Rauennatis ecclesiae, qui simulata religione monasteriis
cupiebant prefici, non transeuntes ad monachicum habitum,
neque renunciantes ecclesiasticae miliciae.
De quibus Gregorius scribit Iohanni Rauennati Episcopo:
[lib. IV. epist. 1.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

835/836
Gehe zu Spalte: