Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Puellarum monasteria monachorum presidio et ministratione regantur.

Item ex Concilio Spalensi. [II., c. 11.]
In decima actione consensu communi decreuimus, ut
monasteria uirginum in prouincia Bethica monachorum
amministratione ac presidio gubernentur. Tunc enim salubria
Christo dicatis uirginibus probamus, quando eis
patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis


tueri, sed etiam doctrinis edificari possint, ea tamen
circa monachos cautela seruata, ut remoti ab earum familiaritate
nec usque ad uestibulum habeant accedendi
familiare permissum. Sed neque abbatem, uel eum, qui
preficitur, extra eam, que preest, loqui uirginibus Christi
aliquid, quod ad institutionem earum pertinet, licebit,
nec cum ea sola, que preest, frequenter loqui eos
oportet; sed sub testimonio duarum uel trium sororum,
ita ut rara sit accessio, et breuis omnino locutio.
IX. Pars. Gratian. Prohibentur etiam sanctimoniales
propria receptacula habere.
Unde Innocentius II.: [in Concilio Romae habito,
c. 26. et 27.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

835/836
Gehe zu Spalte: