Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Neque conmatres sibi facere, neque ad feminas accedere monachis licet.

Peruenit ad nos, quod in monasterio tuo passim mulieres
ascendant et (quod est grauius) monachos tuos
sibi conmatres facere, et ex hoc incautam cum eis conmunionem
habere. Ne ergo hac occasione humani generis
inimicus sua eos (quod absit) calliditate decipiat, ideo
huius te precepti serie conmonemus, ut neque mulieres in
monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas
ascendere, neque monachos tuos sibi conmatres facere.
Nam si hoc denuo ad aures nostras quocumque modo
peruenerit, sic te seuerissime noueris ultioni subdendum,
ut emendationis tuae qualitate ceteri sine dubio corrigantur.
VIII. Pars. Gratian. Non solum autem incauta familiaritas
aliarum mulierum eis interdicitur, uerum etiam sancti
monialium habitatione prohibentur.
Unde in VII. Sinodo [c. 20.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

833/834
Gehe zu Spalte: