Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Utilitates monasterii a proprio episcopo debent disponi.

Cognouimus, quod monasteria seruorum Dei uel
feminarum pro suo quisque libitu et diuersarum causarum
executione perturbet. Quod omnino non grate suscipimus,
tuamque ex hoc experientiam conmonemus, ut
nequaquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate
permittas, sed episcopo loci illius, sub cuius
moderamine degunt, curae sit causas utilitatesque disponere.
Valde est enim indecens, ut omisso eo alius
quilibet se illorum causis admisceat, sed ille eorum
uitas conpetenti regularique debet moderamine disponere,
qui pro conmissis eorum animabus conpellitur rationem
reddere.
VII. Pars. Gratian. Pro huiusmodi etiam prohibet B.
Gregorius mulieres passim ad monasterium accedere, et monachorum
conmatres fieri, scribens Valentino Abbati: [lib. III.
epist. 40.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

833/834
Gehe zu Spalte: