Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Non licet aliena rapere exemplo Israelitarum spoliantium Egyptios.

Dixit Dominus ad Moysen: "Petat uir a proximo,
et mulier a proxima, uasa aurea et argentea, et uestem."
Non hinc quisque sumendum exemplum putare
debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim
Deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteat.
Nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium
prebuerunt.
III. Pars. Gratian. Item obicitur: Aliena rapere non est
contra preceptum: nullo siquidem Dei mandato rapina uidetur
prohibita. Sed nomine furti omnis illicita usurpatio rei alienae
intelligitur.
Unde Augustinus in eodem libro: [quest. 71.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

741/742
Gehe zu Spalte: