Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Elemosinae et sacrificia non placent Deo, que offeruntur ex scelere.

Item Gregorius in Registro. [lib. VII. Indict. 2. epist. 126.
Reccaredo Regi.]
Scriptum est: "Victimae inpiorum abhominabiles
sunt Deo: uota iustorum placabilia;" neque enim in
omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo detur inspicitur.
Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit
Deus ad Abel, et ad munera eius; ad Cain autem et
ad munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia
Dominus respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit
ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non
offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt.
"Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit
in oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum
propiciabitur peccatis eorum." Idem: "Longe est
Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet."
II. Pars. Gratian. Contra in Exodo legitur, quod filii
Israel, exituri de Egypto, a uicinis suis acceperunt mutuo


uasa aurea et argentea, ex quibus postea edificauerunt tabernaculum
Domino. His respondet Augustinus in libro questionum Exodi:
[quest. 39.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

739/740
Gehe zu Spalte: