Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Quicquid sorti accidit usura est.

Item Ambrosius de Nabuthe.
Plerique refugientes precepta legis cum dederint pecuniam
negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de
mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt.
Ideo audiant quid lex dicat: "Neque," inquit, "usuram,
escarum accipies, neque omnium rerum." Item: §. 1.
Esca usura est, et uestis usura est, et quodcumque sorti
accidit usura est; et quodcumque uelis ei nomen
inponas, usura est. Item: §. 2. Si quis instaurandum
conuiuium putet, ad negociatorem mittit, ut absinthiati
cupellam sibi gratis deferat, ad cauponem dirigit, ut
Picenum uinum aut Tiriacum requirat; ad lanium, ut
uuluam sibi procuret; ad alium, ut sibi poma adornet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

735/736
Gehe zu Spalte: