Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quicquid supra datum exigitur, usura est.

Item Ieronimus super Ezechielem, libro VI.
[ad. c. 18.]
Putant quidam usuras tantum esse in pecunia. Quod
prouidens diuina scriptura omnis rei superhabundantiam
aufert, ut plus non recipias quam dedisti. Item: §. 1.
Alii pro pecunia fenerata solent munuscula diuersi generis
accipere, et non intelligunt scripturam usuram appellare
et superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo, quod dederint,
plus acceperint.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

735/736
Gehe zu Spalte: