Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXVII. Qui falsum de alio profert, et qui crimina credit, uterque reus est.

Item ex VIII. Sinodo.
Non solum ille reus est, qui falsum de alio profert,
sed et is, qui aurem cito criminibus prebet.
VI. Pars. Gratian. Cum ergo sententia ex ordine iniusta
est, nec tunc ab ea recedendum est, quia etiam ante, quam
sententia daretur in eum pro qualitate sui reatus ligatus apud
Deum tenebatur. Contingit aliquando, ut adulter sententiam
pro sacrilegio reportet, cuius reatum in conscientia non habet.
Hec sententia, etsi iniusta sit, quia non est in eo crimen, super
quod lata est sententia, tamen ab eo iuste reportata est,
qui ex reatu adulterii iamdiu apud Deum excommunicatus
fuerat. Et in hoc casu intelligenda est auctoritas illa Gregorii:
"Sententia pastoris etc." §. 1. Iustam sententiam uocat, quando
crimen subest, super quod fertur: iniustam, quando illud non
subest, que tamen timenda uel seruanda est, quia ex alio iam
dudum dampnandus erat. Unde, cum premisisset Gregorius:
"Utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia
timenda est gregi," subsecutus adiecit: "Ne is, qui subest, et cum
iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex
alia culpa mereatur. Pastor ergo uel absoluere indiscrete timeat,
uel ligare. Is autem, qui sub manu pastoris est ligari timeat uel


iniuste nec pastoris sui iudicium temere reprehendat: ne, etsi
iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa,
que non erat, fiat." §. 2. Aliquando nullum subest crimen, et
tamen uel odio iudicis, uel factione inimicorum obpositam sibi
sententiam dampnationis in se excipit.
Unde Gregorius ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

663/664
Gehe zu Spalte: