Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXVI. Ante, quam examinentur, aliqui non iudicentur.

Item Damasus Papa. [epist. VI.]
Eorum, qui accusantur, causas discutere non licet
prius, quam canonice uocati ad sinodum ueniant, et presens
per presentem agnoscat ueraciter et intelligat que ei obiciuntur.
Quod et per sapientiam Salomonis dicitur:
"Ante, quam scruteris, ne reprehendas. Intellige prius,
et tunc increpa. Ante, quam audias, non reprehendas."
Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio,
uerumtamen oportet ab his, qui dati sunt ad
eorum examinationem, ordinem seruari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

663/664
Gehe zu Spalte: