Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXX. In dictandis sententiis rectores nullo furore ducantur.

Item Gregorius.
Summopere precauendum est ut rectores ecclesiae
et qui publica iudicia exercent, in dictandis sententiis
nullatenus leuitate aut furore ducti sint precipites,
sed causis prius diligenter uentilatis, cum res, que ignorabatur,
pleniter ad notitiam uenerit, diuina tunc et humana
lex resoluatur, et secundum quod ibi constitutum
est, remota personarum acceptione, diffinitiua proferatur
sententia. Hinc est quod Moises querelas populi semper
tabernaculum ingressus ad Dominum referebat, et iuxta
quod Dominus inperabat iudicia proponebat, nimirum nos
instituens, ut non ex corde nostro, sed ex precepto
diuino condempnationis uel iustificationis sententiam proferamus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

663/664
Gehe zu Spalte: