Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXIX. Ratio debet corrigere quod furore promulgatum est.

Item ex libro [XI.] ecclesiasticae ystoriae.
Cum apud Tessalonicam, seditione exorta, quidam
ex militaribus uir inpetu fuisset populi furentis exstinctus,
Theodosius, repentini nuncii atrocitate succensus, ad ludos
Circenses inuitari populum, eique ex inprouiso circumfundi
milites, atque obtruncare passim, ut quisque occurrisset,
gladio iubet, et uindictam dare non crimini, sed furori.
Ob hoc cum a sacerdotibus Italiae redargueretur, agnouit
delictum, culpamque cum lacrimis professus, publicam penitenciam
in conspectu totius ecclesiae exegit, et in hoc sibi
tempus ascriptum absque regali fastigio patienter inpleuit.
Quibus omnibus illud quoque mirabiliter adiecit; leges
sanxit in posterum, ut sententiae principium super animaduersione
prolatae in diem tricesimum ab executoribus
differrentur, quo locus misericordiae, uel, si res tulisset,
penitenciae non periret.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

661/662
Gehe zu Spalte: