Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVI. Conscientia nobis, fama proximis necessaria est.

Non sunt audiendi, siue uiri sancti siue feminae,
qui quando reprehenduntur in aliqua negligentia, per
quam fit ut in malam ueniant suspicionem, unde suam uitam
longe abesse sciunt, dicunt coram Deo sufficere sibi conscientiam,
existimationem hominum non solum inpudenter,
uerum etiam crudeliter contempnentes, cum occidant
animas aliorum, siue blasphemantium uiam Dei, (quibus
secundum suam suspicionem quasi turpis, que casta est,
displicet uita sanctorum), uel etiam cum excusatione
imitantium non quod uident, sed quod putant. Proinde
quisquis a criminibus flagiciorum atque facinorum uitam
suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem etiam famam,
et in aliis est misericors. Nobis enim necessaria uita
nostra est, aliis fama nostra.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

659/660
Gehe zu Spalte: