Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LV. Non hominum linguas, sed conscientias curare debemus.

Item Gregorius Papa. [Palladio Presbitero,
lib. VIII. epist. 45.]
Inter uerba laudantium siue uituperantium ad mentem
semper recurrendum est, et si in ea non inuenitur bonum,
quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet;
et rursum si in ea non inuenitur malum, quod de nobis homines
locuntur, in magnam debemus letitiam prosilire. Quid
enim, si non omnes laudant et conscientia
liberos nos demonstret? Habemus Paulum dicentem:
"Gloria nostra hec est, testimonium conscientiae
nostrae." Iob quoque dicit: "Ecce in celo testis meus."
Si ergo nobis est testis in celo, testis in corde, dimittamus
stultos foris loqui quod uolunt. §. 1. Quid enim aliud
detrahentes faciunt, nisi in puluerem sufflant, et in
oculos suos terram excitant, ut unde plus detractionis
perflant, inde magis ueritatis nichil uideant? Vocandi tamen
sunt etiam ipsi et tranquille admonendi, eisque satisfieri
modis omnibus debet, scientes quod de Iudeis ueritas
dicit: "Ne forte scandalizemus eos." Si autem satisfieri
sibi ex ueritate noluerint, habes consolationem, quam in
euangelio aspicias. Cum enim Domino dictum
fuisset: "Scis, quia audito hoc uerbo scandalizati sunt


Iudei?" Respondit: "Sinite illos, ceci sunt duces
cecorum." Paulus quoque apostolus ammonet, dicens:
"Si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus
pacem habentes." Dicturus, "cum omnibus pacem
habeamus," hoc difficile esse perspiciens premisit:
"si fieri potest." Et subiunxit: "quod fieri
potest," cum dicit, "quod ex uobis est:" quia si
nos in mente karitatem erga odientes seruare cupimus,
etsi illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis
sine dubio habemus.
Gratian. Hoc inter eos obseruandum est, qui parati sunt
suspicari quod non uident, parati semper reprehendere, numquam
imitari. Apud alios autem conscientia est necessaria nobis,
fama illis.
Unde Augustinus: [lib. de bono uiduit. c. 22.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

657/658
Gehe zu Spalte: