[C. XXXIII.] Idem super Iohannem.
Nichil sic debet formidare Christianus quam separaria corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non
est membrum eius. Si non est membrum eius, non uegetatur
spiritu eius. "Quisquis autem," inquit Apostolus,
"spiritum Christi non habet, hic non est eius."
Gratian. Item Ieronimus: "Quorum dimiseritis
peccata etc.", id est quibus ecclesiam interdixeritis, nisi
reconciliati per satisfactionem fuerint, ipsis et ianua celestis
regni clausa erit.