Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXII. Sathanae traditur qui ab ecclesia excommunicatur.

Item Augustinus de uerbis apostoli, sermone LXXIX.
Omnis Christianus, dilectissimi, qui a sacerdotibus
excommunicatur, sathanae traditur: quomodo? scilicet,
quia extra ecclesiam est diabolus, sicut in ecclesia Christus,
ac per hoc quasi diabolo traditur qui ab ecclesiastica
communione remouetur. Unde illos, quos tunc Apostolus
sathanae esse traditos predicat, excommunicatos a se esse
demonstrat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

653/654
Gehe zu Spalte: