Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Episcopo non obediens demonum ore decerpitur.

Item Anterus Papa. [Episcopis Hispaniae]
Absit, ut quicquam sinistrum de his arbitremur, qui
apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore
conficiunt, per quos nos Christiani sumus, qui claues
regni celorum habentes ante iudicii diem iudicant. In
ueteri quidem lege habetur: quicumque sacerdotibus non
obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo,
aut gladio ceruice subiecta contemptum expiabat
cruore. Nunc uero inobediens spirituali animaduersione
truncatur, aut eiectus de ecclesia rapido ore
demonum decerpitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

647/648
Gehe zu Spalte: