Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Simulata uirtutum affectione non denegetur obedientia episcopo.

Item Ambrosius in libro [II.] de offitiis. [c. 24.]
Si quis non obediat episcopo, sese extollere atque
exaltare desiderans, querens etiam obumbrare merita
episcopi simulata affectatione doctrinae, aut humilitatis,
aut misericordiae, is a uero deuius superbit, quoniam ueritatis


ea regula est, ut nichil faciat conmendandi sui
causa, quo minor alius fiat, neque si quid boni operis
habeas, id ad deformationem alterius et uituperationem
exerceas. §. 1. Non defendas inprobum, et sancta indigno
conmittenda non arbitreris. §. 2. Neque iterum arguas
et inpugnes cuius crimen non deprehenderis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

645/646
Gehe zu Spalte: