Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Clericus clericum ad publica iudicia non pertrahat.

Item Gregorius [lib. IX. epist. 32.] Romano, Defensori
Siciliae.
Peruenit ad nos, quod si quis contra quoslibet clericos
causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos
tuo facias iudicio exhiberi. Quod si ita est, ualde
esse constat incongruum. Sed hac tibi auctoritate precipimus,
ut hoc denuo facere non presumas; sed si quis
contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum
ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab ipso
iudices deputentur, aut si fortasse ad arbitros eundum


est, partes ad eligendum iudices ab ipso executio deputata
conpellat. Si quis uero clericus uel laicus contra episcopum
causam habuerit, tunc te interponere debes, ut inter
eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi iudices
eligant. Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non
seruatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus
ille ordo custodiri debuit, confundatur? et
cetera.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

637/638
Gehe zu Spalte: