Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVIII. Presbiter apud episcopum tantum iudicari debet.

De persona presbiteri hoc attendendum est, si
quam causam habuerit, non ab alio teneri, sed episcopus
ipsius adiri debuit, sicut nouellarum constitutio
manifestat, que ita loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus,
ac reuerentissimis episcopis et clericis ac
monachis: "Inp. Augustus Iustinianus Petro gloriosissimo
prefecto pretorio capitulo LIII. Si quis contra
aliquem clericum aut monachum, aut diaconissam, aut
monastriam, aut assistriam habet aliquam actionem,
doceat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque
subiaceat. Ille uero causam inter eos diiudicet.
Et si quidem utraque pars his, que iudicata sunt, non
adquieuerit iubemus per loci iudicem executioni
perfecte contradi." §. 1. Ne uero obiciatur, quia
hoc de clerico loquitur, non de presbitero, sciendum est,
quia superius in eadem constitutione libro L. capitulo 1.
legitur appellatione clericorum etiam presbiteros et
diacones contineri. Verba autem legis ista sunt: "Presbiteros
autem et diaconos, et lectores et cantores,
quos omnes clericos appellamus," et reliqua.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

637/638
Gehe zu Spalte: