Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Inter clericos et laicos causae exortae ab episcopis audiantur.

Item Innocentius Papa. [ad Victricium Rothomagensem,
epist. II. cap. 3.]
Si que causae uel contentiones inter clericos et
laicos tam superioris ordinis quam etiam inferioris
fuerint exortae, placuit, ut secundum sinodum Nicenam
congregatis omnibus eiusdem prouinciae episcopis iudicium
terminetur.
Gratian. Cum ergo his omnibus auctoritatibus clerici ante
ciuilem iudicem denegentur producendi, cum (nisi prius depositi,
uel nudati fuerint) curiae non sunt representandi, patet,
quod ad secularia iudicia clerici non sunt pertrahendi.
II. Pars. §. 1. His ita respondetur: Clerici ex offitio sunt
subpositi episcopo, ex possessionibus prediorum inperatori sunt
obnoxii. Ab episcopo unctionem, decimationes et primitias
accipiunt; ab inperatore uero prediorum possessiones nanciscuntur.
Unde Augustinus ait super Iohannem: "Quo iure uillas
defendis? diuino, an humano etc.?" Require in principio,
ubi differentia designatur inter ius naturae et ius


constitutionis. Quia ergo ut predia possideantur inperiali lege
factum est, patet, quod clerici ex prediorum possessionibus inperatori
sunt obnoxii.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

633/634
Gehe zu Spalte: