Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi. [III. c. 21.]
Si qui clericorum (ut nuper in multis locis per
superbiam diabolo instigante actum fuisse perpatuit)
rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente
collegerint, aut sacramenta inter se data, aut cartulam
conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus presumptio
labetur; sed res detecta, cum in sinodum
uentum fuerit, in presumptores iuxta personam et ordinum
qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti
fuerint, uindicetur, quia sicut karitas ex preceptis diuinis
corde, non cartulae conscriptione uel coniuratione est
exhibenda, ita que supra sacras admittuntur scripturas
auctoritate et districtione pontificali sunt reprimenda.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

633/634
Gehe zu Spalte: