Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Clerici conspirantes proprio gradu amisso retrudantur in carcerem ceteri excommunicentur.

Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II.]
Conspirationum crimina uestris in partibus uigere
audiuimus, et, plebes contra episcopos suos conspirare
nobis mandatum est; cuius criminis astutia non solum
inter Christianos abhominabilis est, sed etiam inter ethnicos,
et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco huius criminis
reos non solum ecclesiasticae, sed etiam seculi dampnant
leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes
eis. Antecessores uero nostri cum
plurima turba episcoporum, quicumque eorum in sacerdotali
honore sunt positi aut existunt clerici, honore, quo
utuntur, carere preceperunt; ceteros uero communione
priuari et ab ecclesia extorres fieri iusserunt, omnesque
simul utriusque ordinis uiros infames esse censuerunt, et
non solum facientes, sed et eis consentientes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

631/632
Gehe zu Spalte: