Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Proprium gradum amittant clerici coniurantes uel conspirantes.

Item in Concilio Calcedonensi. [c. 18.]
Coniurationum et conspirationum crimen, quod apud
Grecos dicitur fratria, publicis etiam legibus certum
est penitus inhiberi. Hoc multo magis in sancta Dei
ecclesia ne fiat conuenit abdicari. Si qui uero clerici seu
monachi inuenti fuerint coniurantes aut conspirantes, aut
fratrias uel factiones conponentes aliquas suis episcopis
aut aliis, omnimodo cadant de proprio gradu.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

631/632
Gehe zu Spalte: