C. XI. Ab aliis dampnatos uel excommunicatos apostolica soluit auctoritas.
Item Anastasius Patriarcha Felici Papae. [II.]Fuit semper uestrae apostolicae sedis licentia
iniuste dampnatos uel excommunicatos potestatiue sua
auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos, qui
eos condempnauerunt aut excommunicauerunt, apostolico
punire priuilegio, sicut etiam nostris et anterioribus
nouimus factum temporibus.