Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Apostolicae sedis iudicium a nemine est retractandum.

Patet profecto sedis apostolicae (cuius auctoritate
maius non est) iudicium a nemine fore retractandum,
neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, iuxta
quod Innocentius Papa Rufo et ceteris episcopis per
Thessaliam constitutis scribens ait: "Nemo umquam apostolico
culmini (de cuius iudicio non licet retractari manus
obuias audacter intulit, nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui
de se uoluit iudicari," et B. Papa Gelasius: "Nec
de eius (id est Romanae ecclesiae) canones umquam
preceperunt iudicari iudicio, sententiamque illius constituerunt
non oportere dissolui, cuius potius sequenda
decreta mandauerunt."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

609/610
Gehe zu Spalte: