C. III. Metropolitanus constituat yconomos, quos episcopus habere neglexerit.
Cum simus debitores omnes sacras regulas custodire,et eam, que dicit in unaquaque ecclesia yconomos esse
debere, modis omnibus inuiolabilem conseruare debemus.
Et si quidem unusquisque metropolitanus in sua
ecclesia constituerit yconomum, bene utique. Sin
autem, ex auctoritate propria Constantinopoleos episcopis
licentia est preponendi yconomos in eius ecclesia. Similiter
et metropolitanis, si episcopi, qui sub eis sunt, non
sategerint yconomos statuere in suis ecclesiis. Id ipsum
autem seruandum est etiam in monasteriis.
Gratian. Probatur illud idem exemplo Apostoli, qui fornicatorem
Corinthium satanae inpenitentem tradidit, postea
penitentem ecclesiae reconciliauit, hoc tantum scribens Corinthiis
in prima et secunda epistola, ut excommunicato non communicarent,
et reconciliato socia karitate copularentur. Sed contra
probatur auctoritate multorum.
Ait enim Iginus Papa: [epist. I. c. 2.]