C. II. Sine metropolitani conscientia extra suam diocesim nichil agat episcopus.
Item ex Concilio Antioceno. [c. 9.]Per singulas prouincias episcopos singulos scire oportet,
episcopum metropolitanum, qui preest, curam et sollicitudinem
totius prouinciae suscepisse. Propter quod ad
metropolitanam ciuitatem ab his, qui causas habent, concurratur.
Quapropter placuit eum et honore precellere,
et nichil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum
antiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum,
quod uniuscuiusque ecclesiae per suam diocesim conpetit.
Unumquemque enim episcopum oportet habere suae diocesis
potestatem, ut regat et gubernet secundum conpetentem
singulis reuerentiam, et prouidentiam gerat omnis
regionis, que sub ipsius est ciuitate, ita ut etiam ordinare
ei presbiteros et diaconos probabili iudicio liceat, et
de singulis ipsius regionis causis cum moderatione et
pondere disceptare. Ultra autem nichil agere permittitur
citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus
sine ceterorum aliquid gerat consilio sacerdotum.
Gratian. Nisi forte episcopi yconomos in ecclesia sua
ordinare contempserint.
Unde in VII. Sinodo [c. 11.] legitur: