C. XXIV. Redeuntes ab hereticis sunt reordinandi
Daibertum a Negzelone, licet symoniaco, non symoniaceeiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum;
et B. Innocentii Papae sententia constat declaratum, quod
Negzelon, hereticus (quem constat ab hereticis ordinatum)
quia nichil habuit dare nichil potuit ei, cui manus inposuit.
Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati Damasi
Papae testimonio roborati qui ait: "Reiterari oportere
quod male actum est", Daibertum, ab hereticis corpore et
spiritu digressum atque utilitati ecclesiae pro uiribus
insudantem, ex integro (ecclesiae necessitate ingruente)
diaconem constituimus. Quod non reiterationem existimari
censemus, sed tantum integram diaconii dationem,
quoniam quidem, ut prediximus, qui nichil habuit
nichil dare potuit.