Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Quando in ecclesia aliqua sint tolleranda.

Etsi illa nonnumquam sinenda sunt, que, si ceterorum
constat integritas, nocere sola non ualent, illa tamen
magnopere precauenda sunt, que recipi sine manifesta
decoloratione non possunt. Et si ea ipsa, que nullo
detrimento aliquociens indulgenda creduntur, uel rerum uel
temporum cogit intuitus, uel acceleratae prouisionis
excusat respectus, quanto magis illa nullatenus sunt mutilanda,
que nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet
utilitas?
Aliquando enim pro necessitate uel ecclesiae utilitate
mutilantur et laxantur precepta canonica.
VI. Pars. Gratian. §. 1. Breuiter ostendimus, qui reuertentes
ab heresi in suis ordinibus ualeant recipi, uel qui non.
Nunc autem queritur de his, qui ab hereticis ordinati sunt,
si ad unitatem catholicae matris ecclesiae ab heresi redierint,
utrum in eodem ordine iterum ualeant ordinari? "Semel enim
consecratus" (ut ait B. Gregorius) "iterum consecrari non
debet". §. 2. Item sacramenta, que ab hereticis in forma ecclesiae
ministrantur (sicut Augustinus testatur) reiterari non debent,
ne non homini, sed sacramento uideatur iniuria fieri. §. 3. Sed
illud Gregorii de his intelligitur, qui consecrationem sacerdotalem
uel episcopalem acceperunt, qui aut per manus inpositionem,
cum ad ecclesiam redeunt, effectum suae unctionis accipiunt, aut
ab eius amministratione perpetuo cessare iubentur. Similiter illud
Augustini de eadem mistica unctione et de sacramento baptismatis
intelligitur. §. 4. Sunt autem in ecclesia alii ordines, qui sine
sacramentali unctione, sola episcopi benedictione, cum quadam
uasorum uel indumentorum distributione prestantur; ut sunt
Leuitae et ceteri infra eos constituti. Hi quamuis ab hereticis
ordinentur, tamen ad ecclesiam redeuntes in eodem ordine (si alias
digni fuerint) ab ecclesia ordinentur, nec fiet in eis reiteratio
muneris, cum nichil ab hereticis eis doceatur fuisse collatum.
Unde Urbanus II. scribit Petro Pistoriensi Episcopo et
Rustico Abbati Vallis umbrosae:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

435/436
Gehe zu Spalte: