Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De his, qui pro muneribus ordinationem faciunt, et qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiuntur.

Item ex VII. Sinodo.
Si quis omnem traditionem ecclesiasticam scriptam
uel non scriptam uiolat, anathema sit. §. 1. Omnis episcopus
aut presbiter, aut diaconus, conuictus quod
pro muneribus ordinationem dederit uel acceperit, a sacerdotio
cadat. §. 2. Sed dicunt quidam, quia penitentiam
agimus pro peccato, et Deus indulget illud; ita et ego dico,
quia omnem penitentiam recipit Deus, et indulget per penitentiam
peccata, que iam facta sunt. Noui enim, quod
Dauid fornicatorem et homicidam per penitentiam receperit
Deus, et dixerit de eo: "Inueni uirum secundum
cor meum." Noui rursum eundem audientem a Deo:
"Non edificabis mihi domum, quia uir sanguinum es." Scio
Manasse per confessionem dimissam inpietatem suam.
Scio meretrices et telonarios per penitentiam receptos
nullum tamen horum, qui ante baptismum peccauit,
sacerdotibus connumeratum. Scio quosdam, dum essent
in mundo, in multa fornicatione mansisse, monachos uero
factos quasi luminaria mundi resplenduisse; nullum tamen
ad sacerdotium ascendisse. Quod, etsi raro contigit,


nulla tamen lex ecclesiae fuit. Nouimus primum peccatricem
Mariam; post conuersionem, quamuis sancta et
casta, tamen inter diaconissas conputata non est. Sed
quid hoc dico? Sequens sanctos apostolos et uenerabiles
Patres cum omni fiducia clamo: Quod qui per symoniam
ordinatus est, siue episcopus, siue presbiter, siue
diaconus, alienus est a sacerdotio, neque enim uenalis est
gratia Spiritus sancti; Cayphae traditio et adinuentio Symonis
a sancto sacerdotio est aliena. §. 3. Et si in fornicationem
lapsus aliquis post baptismum, in sacerdotium
non recipitur; canones enim hoc prohibent. Si quis uero
cum hoc peccato ad sacerdotium prouectus est, cognitus
degradetur. Item: §. 4. Ipsum, qui per pecuniam
ordinatus est, confiteor, quia per penitentiam recipit
Deus. Bonus est in omnibus, et aperta uiscera eius
omni homini penitenti. Sed quoniam iuxta Apostolum
oportet episcopum esse inreprehensibilem, quicumque per
pecuniam uel ordinauit aliquem uel ordinatus est, ab
omni sacerdotio sit alienus. §. 5. Tarasius patriarcha
dixit: Quicumque per pecuniam uel ordinant, uel ordinauerunt,
uel ordinantur, uel ordinati sunt episcopi, uel presbiteri,
uel diaconi, uel quilibet de numero sacerdotali,
repellantur omnino a sacerdocio, sicut Symon magus a
Petro. Quicumque per pecuniam, dispensationem
uel curam sortiti sunt monasteriorum uel ecclesiarum, uel
religiosarum domorum, ierocomiorum, seniorum, orphanotrophiorum,
cum depositione expellantur a dispensatione
illa et cura. Qui post baptismum cadens in fornicationem
ordinatus est, si postmodum confessus fuerit,
cesset a ministerio; si uero conuictus ab aliquo, deponatur
omnino. §. 6. Percussor episcopus, aut presbiter, aut
diaconus per se uel per alium aliquem, quasi timeri per hoc
uolens, deponatur. Item: §. 7. Qui per seculares potestates
ordinatus fuerit aut ecclesiam obtinuerit, deponatur;
si uero religiosam domum, expellatur.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

425/426
Gehe zu Spalte: