Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiantur.

Si qui presbiteri et diaconi in ecclesia catholica
prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi et rebelles
extiterint contra ecclesiam, uel apud hereticos a pseudoepiscopis
et antichristis contra Christi dispositionem
profana ordinatione promoti sunt, et contra altare atque
diuinum uerbum sacrificia foris falsa et sacrilega
offerre conati sunt, eos quoque hac conditione suscipi
conuenit, cum reuertuntur, ut communicent laicis, et
satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis
extiterint; nec debere eos reuertentes ea apud nos ordinationis
et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellauerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

425/426
Gehe zu Spalte: