Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXX. Neque fauore, neque uenalitate ad sacros ordines quisquam promoueatur.

Idem Columbo Episcopo. [lib. II. Indict. XI. ep. 47.]
Pueri ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto
periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora
festinant. Nulla sit in ordinatione uenalitas; potentia uel
suplicatio personarum nichil aduersus hec, que prohibemus,
obtineat. Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros
ordines quisquam non ex merito, sed ex fauore (quod absit)
aut uenalitate prouehitur.
Gratian. Econtra idem Gregorius quibusdam suplicantibus
unum acolitum, et alterum diaconum legitur ordinasse,
sicut ipse scribit [lib. VII. Indict. I. ep. 2.] Petro Episcopo
Corsicae inter cetera:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

403/404
Gehe zu Spalte: