Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXIX. De eodem.

Item Gregorius. [Adeodato Episcopo, lib. II. Indict. XI.
epist. 48.]
Estote ergo precipue in ordinatione solliciti, et ad sacros
ordines nisi prouectiores etate et mundos opere nullatenus
admittatis. Eorum enim, qui in sacro ordine sunt
collocandi, prius uitam moresque discutite, et ut dignos huic
offitio adhibere possitis, non uobis potentia, aut suplicatio
quarumlibet subripiat personarum. Quando igitur
de his tractari necesse est graues expertosque uiros consilii
uestri adhibete participes et cum eis communi hoc
deliberatione pensate.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

403/404
Gehe zu Spalte: