C. CVII. De multiplici genere symoniacorum.
Statuimus decretum de symoniacis symoniace ordinatoribusuel ordinatis et de symoniacis symoniace a non
symoniacis, et symoniacis non symoniace a symoniacis.
§. 1. Symoniaci symoniace ordinati uel ordinatores secundum
ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant. Symoniaci
quoque symoniace a non symoniacis ordinati similiter
ab offitio male accepto remoueantur. §. 2. Symoniacos autem
non symoniace a symoniacis ordinatos misericorditer
per manus inpositionem pro temporis necessitate in offitio
concedimus permanere.
Gratian. Sed hoc intelligendum est de his, qui ordinantur
a symoniacis, quos ignorabant esse symoniacos. Hos facit
symoniacos non reatus criminis, sed ordinatio symoniaci.
De quibus Urbanus Papa [II. in Concilio Placentino,
cap. 3. et 4.] ait: