Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CVI. Nec pro dedicandis basilicis nec pro ceteris sacramentis conferendis aliquid exigi debet.

Item ex Concilio Cabillonensi. [tempore Caroli M. c. 16.]
Statuimus, ut, sicut pro dedicandis basilicis et dandis
ordinibus nichil accipiendum est, ita etiam pro balsamo siue
pro luminaribus emendis nichil presbiteri crisma accepturi
dent. Episcopi itaque de facultatibus ecclesiae
balsamum emant, et luminaria singuli in ecclesiis
suis.
XIII. Pars. Gratian. Sicut ergo hec sacramenta, licet
symoniace ministrentur, tamen effectum benedictionis conferunt
accipienti, sic et sacerdotalis unctio, licet symoniace ministretur,
suo tamen non debet carere effectu. Sed, sicut supra
dictum est, illa sacramenta sunt necessitatis, hec dignitatis, et
ideo priuilegia eorum non possunt generare communem legem
istorum. Habent ergo symoniaci uulneratum caput per symoniacae
manus prauam inpositionem. Hoc autem de illis intelligitur,
quos nec excusat ignorantia, nec attractionis uiolentia,
qui ab illis ordinantur, quos indubitanter sciunt esse symoniacos,
siue symoniace siue non symoniace ordinentur ab eis. Ut
enim Nicolaus Papa distinguit, alii symoniace ordinantur a symoniacis,
alii symoniace a non symoniacis, alii non symoniace a
symoniacis. Hanc distinctionem innuit capitulo II. dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

399/400
Gehe zu Spalte: