Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XCV.]

Item. [lib. IV. de Trinitate c. 14.]
Neque enim id potest rite offerri nisi per sacerdotem
iustum et sanctum, nec nisi ab eis accipiatur quod offertur,
pro quibus offertur, atque id sine uicio sit, ut pro uiciosis
mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro
se offerri sacrificium Deo uolunt.
Gratian. Cum uita sacerdotum eucharistiae necessaria esse
dicitur, non consecrationi, sed effectui intelligendum est; non
enim effectum confert salutis ei, quem merita faciunt indignum;
potius conpletur in eo illud Apostoli: "Qui manducat et
bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Ergo contra eos,
qui crebra oblatione sacrificii se putant posse mundari, non cessantes
inpie agere in lege Dei, intelligitur illud esse
dictum Ieronimi. Quod uero sacerdos, etiamsi malus sit,
tamen pro offitio suae dignitatis gratiam transfundat hominibus,
testatur Augustinus in libro questionum ueteris testamenti: [c. 11.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

391/392
Gehe zu Spalte: