Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCIV. Eque seruandum est uerbum Christi et corpus Christi.

Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, homil. 26.]
Interrogo uos, fratres uel sorores, dicite mihi, quid uobis
plus esse uidetur, corpus Christi an uerbum Christi? Si
uultis uerum respondere, hoc dicere debetis, quod
non sit minus uerbum Dei quam corpus Christi. Et ideo,
quanta sollicitudine obseruamus, quando nobis corpus Christi
ministratur, ut nichil ex ipso de manibus nostris in terram
cadat, tanta sollicitudine obseruemus, ne uerbum Dei, quod


nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus, aut loquimur, de
corde puro depereat, quia non minus reus erit qui
uerbum Dei negligenter audierit, quam ille, qui corpus
Christi sua negligentia in terram cadere permiserit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

391/392
Gehe zu Spalte: