Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXV. Non sacerdotum uitam, sed que docent et ministrant considerare debemus.

Item Fabianus Papa Episcopis Orientalibus. [epist. II.]
Significastis insuper plerosque attendere, multos in
ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter uiuere sermonibus
et sacramentis, que per eos populis ministrantur.
O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliuiscuntur!
qui et multo ante predixit, ut legi Dei potius
obtemperetur quam imitandi uideantur illi, qui ea, que
dicunt, non faciunt, et traditorem suum tolerans usque in
finem etiam euangelizaturum cum ceteris misit.


Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt, ne
habendam docuerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

387/388
Gehe zu Spalte: