Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXIV. Non merita sacerdotum, sed uirtus diuina sacramenta sanctificat.

Item Gregorius Papa.
Multi secularium hominum, cum plus sacerdotum uitam
quam suam discutiunt, in magnum contemptionis diuinorum
sacramentorum crimen incurrunt. Magna enim trabe
uulneratos habentes oculos, eamque negligentes festucam
tenuem in aliorum conspiciunt oculis, quam dum incaute
festinant auellere, erroris in foueam dilabuntur, minus
quidem considerantes, quod non eos sacerdotum uita lederet,
si ipsi humiliter bonis sacerdotum admonitionibus
aurem accommodarent. Sed dum ypocritarum more plus
illorum famam quam propriam uitam uel uitae negligentias
diiudicant, spernunt sancta monita et spiritualia
dona. Unde fit, ut non solum ab eis dicta respuant, sed
(quod est deterius) diuina etiam misteria contempnant, ut
nec corporis communionem aut sanguinis Domini nostri
Iesu Christi eorum ministerio confectam assumant, putantes,
hanc minus esse sanctificatam, si illorum fiat offitio, quorum
uita eorum oculis uidetur ignobilis. §. 1. Heu in quam
magnum laqueum incidunt, ut diuina et occulta misteria plus
ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque
Spiritus sanctus in ecclesia diffusa per totum orbem terrarum
inconprehensibiliter ea misteria et occulte atque
inuisibiliter et operando sanctificet et benedicendo benedicat.
§. 2. Misterium itaque, fratres, ob hoc dicitur,


quod secretam et reconditam habeat dispensationem; sacrifitium
autem, quasi sacrum factum, quia prece mistica
consecratur pro nobis in memoriam dominicae passionis.
§. 3. Sacramentum uero est in aliqua celebratione, cum
res gesta ita sit, ut aliquid significare accipiamus,
quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta:
baptisma, crisma, corpus et sanguis, que ob id sacramenta
dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum diuina
uirtus secretius salutem eorundem sacramentorum operatur.
Unde a secretis uirtutibus uel sacris sacramenta
dicuntur. Que ideo fructuose penes ecclesiam fiunt, quia sanctus
in ea manens Spiritus eundem sacramentorum latenter
operatur effectum. Cuius panis et calicis sacramentum
grece eucharistia dicitur, latine bona gratia interpretatur.
Et quid melius corpore et sanguine Christi? §. 4. Siue
ergo per bonos, siue per malos ministros intra ecclesiam;
dispensetur, sacrum tamen est, quia Spiritus
sanctus mistice ille uiuificat, qui quondam apostolico
in tempore uisibilibus aparebat operibus. Nec
bonorum meritis dispensatorum ampliantur, nec malorum
attenuantur, quia "neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus."
Hoc de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, hoc
etiam de baptismate et crismate sentiendum est et
tenendum, quia uirtus diuina secretius operatur in eis,
et diuinae solummodo est hec uirtus siue potestas, non
humanae efficaciae. Polluimus itaque panem, id est
corpus Christi, quando indigni accedimus ad altare et
sordidi mundum sanguinem bibimus. Et infra: §. 5. Maledicam,
inquit, benedictionibus uestris, hoc est, his,
que nunc meis benedictionibus possidetis, seu quicquid benedicitur
a uobis, uel quoniam non benedicunt sanctis
ex uero corde, uel quia qui inique agunt benedicuntur
ab eis, adulanturque peccatoribus, dummodo diuites
sunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

387/388
Gehe zu Spalte: