Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXIV. Manus positio non est sacramenti iteracio.

Manus inpositio non, sicut baptismus, repeti non
potest. Quid enim est aliud, nisi oratio super hominem?
Gratian. Cum ergo Innocentius solum baptisma hereticis
ratum esse permittat; cum Gregorius sacrilegam uocet consecrationem
Arrianorum; cum Ciprianus quecumque ab hereticis
fiunt carnalia, inania, et falsa iudicet; cum Ieronimus
omnia, que ab eis offeruntur, contaminata in conspectu Domini
asserat; cum Leo extra ecclesiam nec rata esse sacerdotia,
nec uera sacrificia testetur: patet, quod sacramenta
ecclesiastica preter baptisma (ut supra dictum est) ac hereticis
ministrari non possunt.
Item obicitur illud Ieronimi ad Luciferianum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

383/384
Gehe zu Spalte: