Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXIII. Sacerdotes hereticorum Christi honoribus non habentur digni.

Item Innocentius capitulo VII.
Arrianos preterea ceterasque huiusmodi pestes,
quia eorum laicos conuersos ad Dominum sub imagine
penitentiae ac Spiritus sanctificatione per manus inpositionem
suscipimus non uidentur clerici eorum cum
sacerdotii aut cuiuspiam ministerii suscipiendi esse
dignitate. Quoniam quibus solum baptisma ratum esse
permittimus (quod utique in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti percipitur), nec Spiritum sanctum eos habere
ex illo baptismate illisque ministeriis arbitramur,
quoniam, cum a catholica fide auctores eorum discederent,
perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt,
nec dare eius plenitudinem possunt, que maxime
in ordinationibus operatur, qui per inpietatis suae perfidiam
fidem domini perdiderunt. Propter
quod fieri non potest, ut eorum profanos sacerdotes
dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos inperfectos,
ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum
penitentiae imagine recipimus. Item: §. 1. Legitur
"Qui tetigerit inmundum inmundus erit," quomodo
ergo ei tribuetur qui inmunditiam et spurcitias
consueuit accipere? Et infra: §. 2. Qui particeps
factus est dampnati, quomodo honorem debeat accipere,
inuenire non possumus.
Gratian. Ex eo autem, quod manus inpositio iterari precipitur,
sacramentum non esse ostenditur.
Unde Augustinus de baptismo libro III.: [contra Donatistas
c. 16.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

383/384
Gehe zu Spalte: