Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLVIII. Baptisma Christi, etsi nulla peruersitate

uioletur, apud hereticos tamen caret effectu.
Etiam corde tardiores intelligunt, baptismum Christi
nulla peruersitate dantis uel accipientis posse uiolari.
Sed quia aliud est sacramentum ab effectu sacramenti, cum
eos, qui in ipsa unitate ecclesiae perdite uiuunt, constet remissionem
peccatorum nec dare, nec habere posse, quia non
malignis, sed bonis filiis dictum est: "Si cui dimiseritis
peccata, dimittentur, cui tenueritis, tenebuntur,"
patet ergo hereticos dare tantum uel accipere sacramentum
baptismi.

< Dokument zurück | | Dokument vor >