Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVII. De eodem.

Item contra Donatistas. [lib. IV. c. 4.]
Sicut urgeri uideor, cum mihi dicitur: ergo hereticus
dimittit peccatum? sic et ego urgeo, cum dico: ergo
cum iuste baptizat, auarus, religionis simulator
dimittit peccata? Si per uim sacramenti, sicut
ille et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille.
Illud enim sacramentum et in malis hominibus
Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae,
inmaculatae nec ille, nec ille inuenitur.


Ut si cuius manus esset arida, uerum quidem esse
membrum, quamuis sine sanguine inefficax esset, et
mortuum sic et fides cum sit uera, tamen sine operibus
mortua est. Item: §. 1. Sic in heresi baptizatus
in nomine sanctae Trinitatis non fit tamen templum Dei, si
ab heresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in
eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab auaritia non
recedat, que est ydolorum seruitus.
VIII. Pars. Gratian. Ex his itaque uerbis apparet,
baptisma, quod ab hereticis tribuitur, uirtute sua remissionem conferre
peccatorum.
Sed idem Augustinus econtra testatur in libro [VI.] de
baptismo [contra Donatistas, c. 1.] dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

375/376
Gehe zu Spalte: