Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Symoniaci sacerdotes esse non possunt.

Item Gregorius.
Qui sacros ordines uendunt aut emunt, sacerdotes
esse non possunt. Unde scriptum est: "Anathema
dandi, anathema accipiendi, hoc est symoniaca heresis."
Quomodo ergo, si anathema sunt et sancti non
sunt, sanctificare alios possunt? Et cum in Christi corpore
non sunt, quomodo Christi corpus tradere uel accipere
possunt? Qui maledictus est quomodo benedicere potest?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

361/362
Gehe zu Spalte: