Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. De eodem.

Item Gregorius Nazanzenus.
Qui studet donum Dei precio mercari, in sacro ordine
nulla ratione de cetero permanere aut reuocari
posse dubium non est. Talis a communione omnibus
modis abscidatur. Nam Spiritus sancti donum precio
conparari quid aliud est quam capitale crimen et symoniaca
heresis? quod quam detestabiliter in utroque testamento


uindicatum sit, multorum exemplis facile apparet. Giezi
gratiam sanitatis Naaman Siro uendidit; eandem gratiam
sanitatis Eliseo uindicante leprosus factus amisit.
Iudas omnium redemptorem uendidit, mox laqueo suspensus
eandem redemptionis gratiam non obtinuit, et merito,
quia nemo potest retinere quod uendidit. Symon etiam
magus cum eandem Spiritus sancti gratiam emere uellet,
dampnationis suae sententiam a Petro audiuit: "Pecunia
tua tecum sit in perdicione, quia donum Dei existimasti
pecunia possidere." Dominus etiam, ut
uendentes et ementes huius gratiae expertes ostenderet,
cunctos peccatores per gratiam in templo dimisit, singulariter
uendentes et ementes increpans et flagellans de
templo eiecit, in quo uenditores et emptores suos gratia
Spiritus sancti constat destitutos esse et uacuos. Quos enim
Christus eiecit de templo numquid Spiritus Christi faciet
sibi templum?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

359/360
Gehe zu Spalte: