Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Dampnatur episcopus, qui per pecuniam ordinationem facit.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 2.]
Si quis episcopus per pecuniam ordinationem fecerit,


et sub precio redegerit Spiritus sancti gratiam, que uendi
non potest ordinaueritque per pecuniam presbiterum
aut diaconum, uel quemlibet de his, qui cognominantur
in clero promouerit etiam dispensatorem, aut defensorem,
uel quemlibet, qui subiectus est regulae,
pro sui turpissimi lucri commodo, is, cui hoc attemptanti
probatum fuerit, proprii gradus periculo
subiacebit, et qui ordinatus est, nichil ex hac ordinatione
uel promotione, que est per negotiationem facta, proficiat,
sed sit alienus a dignitate uel sollicitudine, quam
pecuniis adquisiuit. Si quis uero mediator tam turpibus
et nefandis datis uel acceptis extiterit, siquidem clericus
fuerit, proprio gradu decidat, si uero laicus anathematizetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

359/360
Gehe zu Spalte: