Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Anathematis sententia dampnatur, qui symoniace ordinatur.

Item Ambrosius in libro pastorali.
Reperiuntur quamplurimi, negotiatione muneris
mercari, uelle gratiam Spiritus sancti, dum illi precium
donant, ut pontificalis ordinis sublimitatem accipiant,
obliti uerborum Petri, qui dixit ad Symonem:
"Pecunia tua tecum sit in perdicione, quoniam existimasti
donum Dei pecunia possidere." Proinde quia et
usitatum est tantum malum, et maiorum frequenter extat
mucrone succisum, nos quoque huic uulneri canceroso
ignitum (quod superest adhuc) inicimus ferrum, decernentes
omnino, ut, quicumque deinceps pro accipienda
diuini doni dignitate quodlibet premium detectus fuerit
obtulisse, ex eodem tempore se nouerit anathematis obprobrio
condempnatum, atque a participatione corporis et
sanguinis Christi alienum, ex quo illum constat execrabile
Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis eius accusator
extiterit, ille, qui hunc ordinem munerum fuerit
datione lucratus, et suscepto honoris gradu priuetur, et
in monasterio sub perenni penitentia trudatur. Illi uero,
qui hac causa munerum acceptores extiterint, si clerici
fuerint, honoris sui amissione mulctentur, si uero laici,
perpetuo anathemate condempnentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

359/360
Gehe zu Spalte: